Latin
565
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 565
Unproofread scanNot analysed yet
tantundem &retardatur in vno gradu in quadris: quare si retardatio deleatur per duplicem incirationem, erit maxima copularum incitatio 2. pr. 52. ser. Quare si omnium 90 graduum sinus quadrati portiunculas suas in vnam summam conferant, accumulabimus gradus 2. 9pr. in anno igitur siderio gradus 106. 22pr. non verò gradus 132. 45 pr. At primò non est certissima quantitas maximae variationis apud Tychonem, qui eam in gradu à 5ro exhibet 40 sem minutorum, itaque si ea statuatur sipr. aequamus summam praescriptam, sumptâ primi gradus incitatione 3pr. 34 sec. 40 rer. (seu forma Tychonis ipr. 47 sec. 20 rer. &aequali retardatione nonagesimi, seu in Quadris) colligiturque sic in vno quadrante summa, gradus 2. 41pr. quae infra, cùm de causis inaequalitatum agemus, magnam acquiret verisimilitudinem. Deinde si maximè retineamus quantitatem Tychonicam parvam in gradu 4510; possent &antecedentes &sequentes aliâ forma. quam est Tychonica, distributae, summam efficere optatam: aut latent nos causae minutulae, quae nonnihil de illis 133 demunt in Variationis tractatione. Qua igitur proportione distributum putas motum Lunae menstruum circa Terram, inter has duas causas, speciem scilicet corporis Telluris, &circulum illuminationis corporum? Videmus, dum Tellus circa suum axem revolvitur tricies, minùs quàm semisse dempto; Lunam interim circa terram redire semel, à Sole scilicet ad Solem. Ita fit vt in vno anno seu diebus 365. h. 6. 9 pr. 26 sec. Luna duodecies revertarur, &de revolutione tredecima plus quàm trientem, hoc est 132 gradus cum dodrante adijciat. Consentaneum igitur est, sic attemperatam esse densitatem materiae in corpore Lunae, ad illum gradum Archetypicum fortitudinis in specie corporis Telluris; vt nisi illuminatio adjuvaret Telluris revolutionem diurnam, &per hanc, etiam Lunae promotionem; ipsa Luna simplici virture motrice Telluris paulò tardiùs, nimirum praecisè duodecies reversura fuerit.