Latin
MES ASTRO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 923
Unproofread scanNot analysed yet
Quia doctrina Theorica, coniunctionesque siderum inter se, doceri &computari possent etiam sine omni cognitione Dodecatemoriorum Zodiaci, eorumque principii, vtpote quod solum occasione motus terrae diurni constituitur. Itaque Copernicus &veterum nonnulli, computare docent loca planetarum, initio capto à prima Arietis: Tunc demum iubent addere praecessionem aequinoctiorum, vt locus cuiusque sideris in Zodiaco patescat. Quid vocat Copernicus motum solis simplicem, quid motum compositum? ncto im sumitur à p Simplex is dicitur, fixo, scilicet à primâ stellâ Arietis, a quâ figurâ olim primum Zodiaci Dodecatemorium fuit insignitum, &cuius figurae Nomen ei amnum hodie retinet Dodecatemorium illud; postquam sidus ipsum quod nomen initio dederat, potissima palc in vicinum Dodetatemorium emigrauit. Compositus motus est, qui constat ex duabus partibus, 1. ex motu à fixo puncto in consequentia, 2. ex motu medio principii Arietis Dodecatemorii seu vernae in antecedentia, hoc est, qui numeratur à puncto non fixo sed mobili, scilicet ab aequinoctiali. Quantus est, vel motus fixarum medius in consequentia, vel praecessio aequinoctiorum media à primâ Arietis in antecedentia: Hipparchus &Ptolemaeus existimarunt eum inde à Timocharide in 100. annis vnum gradum &in 36000. annis totum circulum absoluere. At Tycho Braheus comparatione suarum obseruationum cum Hipparchicis &Albategnianis, in annis 70. paulo plus, gradum vnum confici statuit. Vide Progym. Tomo I. fol. 253. &sequq. Quare periodus vna habebit annos 25410. Motus annuus fixarum est O. pr. 51. secunda, Qua via fuit inuestigatus iste motus?