Latin
MES ASTRO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 924
Unproofread scanNot analysed yet
Simplicissima ratio fuit ista; quod cognitâ fixae Eclipticae vicinae latitudine, obseruarunt eius declinationem latitudinem enim supposuerunt constantem: at declinationem inuenerunt variari per saecula, vide lib. III. fol. 359. Ex declinatione locum ab intersectione collegerunt. Operosiorem viam per D &P &O, vide Quid ex praecessione punctorum aequinoctialium redundat in motum solis rationesque anni? 1. Cum sol progrediatur sub fixis, aequinoctialia &tropica puncta retrocedant à fixis, obuiantia soli iam appropinquanti: hinc est quod sol, citius ad tropica veniat, quam ad fixas cum quibus erant tropica, in principio staque empicus annus hinc fit breuior quam sid e perconsequens sidera ipsa cum suis emersionibus &occultationibus, tempestates anni pristinas deserunt, deque aestate in Autumnum, &c. transeunt. De hac materia est pars vltima libri III. 2. Cumque praecessio tropicorum sit inaequalis seu parum, secundum Hypothesin, seu multùm secundum obseruata Ptolemaica; hinc etiam anni tropici fiunt nonnihil inaequales, cùm siderii sint aequales. Nihilne accedit ex motu solis, quod inaequalitatem annorum adiuuet? Equidem &siderius &tropicus annus variantur ob progressum Apogaei solis in consequentia, vnde fit vt aliae atque aliae solis aequationes incidant in puncta aequinoctialia &tropica; Et sic siderius vno, tropicus duobus nominibus fit inaequalis. Verum haec posterior inaequalitas obtinet tantummodo respectu certi annorum initii, compensaturque per appositum nitium sumptum.