Latin
CAPVT XI
Kepler, Mysterium cosmographicum 37
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum nihil velit ille, nisi summa cum ratione, nihilque praeter eius voluntatem extiterit: dicant igitur Aduersarij, q aenam aliae rationes Deo fuerint aptandarum virium, etc. cùm praeter quantitates nihil esset? Quòd si, dum nihil inueniunt, ad imperscrutabiles Conditricis Sapientiae vires confugiant: habeant sibi sanè hanc inquirendi temperantiam, illaque cum pietatis opinione fruantur: nos verò patiantur causas ex quantitatibus verisimiles reddere: dummodò nihil indignum tanto dicamus Opifice. Nulla igitur vinctus religione, pergo ad inuestigationem Zodiaci. Ac initiò existimo verisimiliorem corporum situm excogitari non posse, quàm cùm Cubus maxima figurarum inseratur orbi quomodocunque, nam in circulo nullum est initium. Oportet autem principia sine ratione constituere, ne infinitus fiat regressus; &vt aliquando transitum habeamus ab infinita potentia ad finitum actum. Iam igitur vna facierum censeatur pro basi. Pyramis igitur inserenda cubo mediante orbe Iouio, debet basin basi cubi παράλληλον tenere: &Dedocaedron pyramidis basi. Aliter ferunt seeundariorum proprietates, vt vidimus. Erigendum igitur lcosaedron intra Dodecaedron, ita vt diagonius illius fiat vtrique oppositarum basium dodecaedron perpendicularis in centris. Eodem pacto suspendendum erit Octaedron minima figurarum, intra lcosaedron, ita vt acta recta veniat, 1. per centrum basis in cubo, 2. per centrum basis tetraedricae, 3. per centrum quinque anguli Dodecaedrici, 4. per angulum lcosaedri, 5. per angulum octaedri, 6. per centrum mundi, &corpus solare, &porro similibus interstitijs per oppositos, 7. Octaedri, 8. Icosaedri angulos, 9. Dodecaedrici plani centrum, 10. Tetraedri angulum, 11. cubici plani centrum. Maioris lucis causa relego te ad tabellam capitis secundi vbi omnia corpora ad hunc modum expressa sunt. Quibus ita constitutis, non tantùm apparens in Octaedro quadratum, aequaliter à dictis duobus angulis remotum, si producatur circumcirca; omnes figuras, atque adeò totum mundum in bina diuidet aequalia: sed etiam omnium laterum, quae quis inter dictos angulos ¢ra, media censere potest, eorum inquam omnium si regulariter ponantur, sectiones mutuae, quae prospicienti ex centro apparent, versantur in eodem quadrati octaedrici continuato plano. Idque praecipue in multifacijs vt cognatis apparet. Nam caeterorum latera dicta non simul congruè poni possunt.