Latin
CAPVT XI
Kepler, Mysterium cosmographicum 38
Unproofread scanNot analysed yet
Dodecaedronigitur per medium, decem lateribus, talem des ribit viam, transeunt? quadrato Octaedri, in planum extenso: Icosaedron verò manifestam Zonam hoc pacto, transeunte rursum Octaedri quadrato in rectum extenso: Quòd si haec duo cognata corpora ita applicentur per circumferentiam (nam anguli duo vnius, ¢ra planorum duorum alterius adhuc, vt suprà, tanquam poli cohaerere intelliguntur) vt apparentia bina quinquangula Icosaedri, &bina vera Dodecaedri, angulis congruant, progignetur circularis sectio, quae in planum extensa, cum Octaedri quadrato, sic habet. Sin angulus vnius medio lateri alterius in supradictis quinquangulis applicetur, talis erit sectio. Quid restat igitur, quin dicamus Planetas illam viam tot manifestis punctis notatam a Creatore iussos ire, praecipuè cum inter suprà assumpta colligataque centra &angulos, tanquam polos mediasit.