Latin
THEOREMA XXVII
Kepler, Nova stereometria doliorum 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA XXVII. Si cuiuslibet Trianguli latus alterum circa rectum angulum, secetur &in duo aequalia, &in proportione laterum reliquorum: in angulo vero opposito concurrant sectiones Conicae variae, communiter seipsas, &latus recto angulo oppositum, tangentes, Vertices primarios in latere secto habentes: quae sunt à summo ad medietatem, omnes erunt Hyperbolae: quae in ipsam bisectionem incidit, Parabole, quae hinc usque ad sectionem proportionalem, omnis generis Ellipses rectae: quae in ipsam proportionalem incidit, circulus; quae denique hinc usque ad rectum angulum, omnis generis Ellipses transversae erunt, in quibus vertex improprie dicitur, pro extremo axis brevioris. BAC, cuius latus AC sectum sit in aequalia in O Sit Rectangulum CBA, lineâ BN, ut sicut est AB ad BC, sic sit AN ad bisecetur etiam angulus NC. Erit propterea AN brevior ipsa AO, Schema XVII. Tunc inter CO sit punctum V; inter ON punctum