Latin
THEOREMA X
Kepler, Nova stereometria doliorum 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA X. In onini conjugatione, Trunci per augmentum proportionis diametrorum tandem fiunt minores quacunque data quantitate solida. Sit coniungatio quaecunque, cuius proportio CG ad GA: dico dari truncum, ut CTA, eiusdem coniugationis, scilicet in quo sit CT, ad TA, ut CG Hoc verò dead GA, minorem quacunque proposita quantitate solida. monstratu est facile. Nam minui possunt latera figurae CT, TA, semper manente inter ea proportione quae est inter GG ad GA, eòusque dum CT, TA aequent junctae diagonion CA, quando tria latera VC, CT, TA juncta, aequant quartum VA, quae est proportio diametrorum CT, ad VA, quanta potest esse in hac coniugatione, maxima: quo casu truncus omnis in basin seu in planitiem circuli VA subsidit. Superficies verò quantacunque, minor est omni quantitate solida THEOREMA XI. Cylinder aequalis Trunco aequealto, basin habet compositam ex duarum basium Trunci &earum medij proportionalis Trientibus singulis. Nam rectangulum sub diametris Trunci, est aequale quadrato mediae proportionalis inter diametros, per )7. VI. Eucl. &duo talia rectangula, vnâ cum quadrato differentiae, constituunt duo quadrata duarum diametrorum, sub quibus rectangula continentur per 7. II. Eucl. Tria ergo rectangula, vna cum quadrato differentiae, sunt aequalia tribus quadratis, &duarum diametrorum in basibus, &mediae proportionalis. Rectangulum igitur unum, σ225, -34. 34cum triente quadrati differentiae, aequat tertiam partem summae quadratorum proportionalium, &sic iunctos singulos singulorum Trientes. Vt vero rectangulum, cum triente dicto, ad quadrata basium trunci, sic corpus trunci ad corpora Cylindrorum aequealtorum, super trunci basibus, per XVII. p. imae. Quare etiam ut tres dicti trientes, ad quadrata basium, sic corpus trunci &sic etiam cylindri trunco aequalis) ad corpora Cylindrorum super trunci basibus aequealtorum.