Latin
THEMATICVM
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 10.18
Unproofread scanNot analysed yet
uel latera: tertia uero super qua crura illa sunt constituta, appellatur subtendens, quasi dicas linea quae angulum ubtendit superiorem. Proprie tamen in triangulo rectangulo: linea quae angulum subtendit rectum: appellatur subtendens: ex duabus uero reliquis quae angulum claudunt faciunt rectum: illa quidem quae uel loco superiore ad inferiorem progreditur: nominatur perpendicularis: quae uero inferius quasi substrata est: &figuram comprehendit efficitque dicitur esse basis. In quadrata uero figura: uertex dicitur linea quae perpendiculares loco superiore connectit: super qua uero perpendiculares consistunt: illa appellatur basis: atque laterales lineae rectae nominantur perpendiculares: et quasi recte super basi insistant. Diagonalis dicitur quando in figura quadrata, aut parallelogrammo: ex angulo in angulum oppositum, recta ducta fuerit linea.