Latin
THEMATICVM
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 11-3
Unproofread scanNot analysed yet
Diameter uero est recta quae in circulo per centrum est ducta. Diacyclus autem, quae extra centrum: secat seu diuidit circulum. Aequedistans in figura quadrata quidem &quadrangulo oblongo: opposita ad oppositam ut superior ad inferiorem, &lateralis ad lateralem: quando superficies plana fuerit aequalis, atque hae quidem sunt lineae rectae. Verum, circumferentialis, in circulo quidem perimetrus dicitur: sed in Menisco interne &externe. atque haec sunt, quae de lineis dicenda esse existimauimus. Superficies est, quae longitudinem &latitudinem tantum habet. nam post punctum, &lineam, haec sequitur: eaque naturam habet magis simplicem, quam corpus, quod tribus interuallis constat: ideoque geometra pra addidit solum, particulam: ad duo interualla quae habet superficies: quasi dicat tertium interuallum non est in superficie. Alij uero definierunt superficiem, eamque extremitatem corporis appellarunt: idem quodammodo dicentes. propterea quod id quod terminat: ab eo quod terminatur interius est, &deficit uno interuallo. Sunt qui magnitudinem duorum interuallorum eam nominent: alij uero alioquocunque modo conformem eius reddunt definitionem: attamen unum idemque dicunt. Superficies plana: est quae exaequo inter suas extre mas posita est lineas rectas. Quamuis antiquis Philosophis non fuit uisum speciem ponendam esse superficiei, ipsam superficiem planam: sed tanquam unum idemque utramque esse assumendam ad constitutionem tius magnitudinis, quae duobus distat interuallis tantum. Ita enim diuinus Plato dicebat, Geometriam esse contemplationem superficierum planarum: tanquam differentiae loco, diuidens eam &distinguens à Stereometria, quasi superficies &superficies plana: eadem essent. Eadem ratione diuinus Aristoteles sentit de superficie. Euclides uero, &qui eum subsequuti sunt: genus ponunt esse superficiem: speciem uero planam superficiem: non aliter atque lineam rectam facimus spe ciem lineae. Ideoque seorsim definit planam superficiem: &distinguit à superficie: secundum proportionem &respectum lineae rectae, quia &illam quoque dixit aequalem esse spatio, quod est inter duo puncta. sic &superficiem planam simili ratione docet, quod si dua ponantur lineae rectae: tum occupare aequalem locum interuallo, quod est inter illas lineas rectas.