Latin
THEMATICVM
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
talis enim est superficies, quae ex aequo ponitur inter suas lineas rectas. Hanc alij per eadem explicant: &ad extremum extensam uocant. quidam uero eam definiunt esse, cuius omnibus partibus, recta linea applicata: conuenit. Sunt qui eam dicunt minimam esse omnium superficiem, quae eadem habent extrema. Item cuius media obumbrant extrema: denique omnes rectae lineae definitiones possent transferri insuperficiem planam, si genus tantum fuerit mutatum. Nam rectum, &circumferentiale, &mixtum incipiendo à lineis: se exten dit, ut diximus ad corpora usque solida. siquidem &in superficiebus, &insolidis haec sunt iuxta certam proportionem. Idcirco Parmenides inquit, quod omnis figura aut sit recta, aut circumferentialis, aut mixta, quod si ergo uolueris rectum considerare in superficiebus: sume superficiem planam: cui omnibus modis conuenit recta linea: sin uero circumferentiale: sume sphaericam superficiem: sin mixtum: sume Cylindricam, uel conicam, uel aliquam huiusmodi. Modus uero mixtionis differens est in lineis, &in superficiebus. Veruntamen ut in lineis fuerunt simplices quaedam lineae: nempe recta linea, &circumferentialis: quarum notionem plaerique sine praeceptore habent: mixtarum uero linearum species discernere: requirat eruditam con templationem: ita quoque in superficiebus, superficiem pleplanam &sphaericam elementis proximas: per se &sponte percipimus sed superficierum, quae ex mixtione fiunt diuersitatem &uarietatem: sola scientia &doctrina seu perceptio scientiae inueniet. Quanquam &illud prius notandum uenit, delinearum &superficierum differentia: quod tres tantum sint similium partium lineae: &duae tantum superficies: plana in quam &sphaerica: non autem Cylindrica, quia noomnino possunt partes superficiei cylindricae, inter se applicatae: conuenire. Angulus planus est, duarum linearum in eodem plano existentium: &sese mutuo tangentium: neque è directo positarum, mutua ipsarum inclinatio. Dicendum uero est, quosdam angulos in superficiebus constitui, quosdam in solidis corporibus. deinde qui in superficiebus constituuntur: alij quidem in simplicibus constituuntur superficiebus: alij in mixtis. quia in cylindrica superficie constituetur angulus, et in conica, &in sphaerica, &in plana. Praeterea anguli qui in simplicibus superficiebus constituuntur: alij quidem in sphaericis sunt constituti: alij uero in superficiebus planis constitutionem habent. Nam &Zodiacus ingulos facit: dum aequinoctialem in duosecat: ad uerticem scilicet circumferentiarum sese secantium: atque sunt in superficie sphaerica, eiusmodi anguli. Adhaec ex angulis in planis superficiebus constitutis: quidam simplicibus lineis continentur: alij uero mixtis, nonnulli &simplicibus &mixtis.