Latin
44
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 44
Unproofread scanNot analysed yet
uel etiam remandibzy G Google remansio, aut modificatio: quam nonnulli appellant, sub uno extrinsecus. quae quidem modificatio non fit simpliciter, sed uarijs modis immediate &mediate. Eclepsis contrario modo fit. uel est remißio ab acutiore sono ad grauiorem: iuxta musicum cantum. fit autem &haec remißio non simpliciter, sed uarie, aut immediate, aut mediate. Prolemmatismus uero est, quando eodem phtongo bis iuxta cantum musicum sumpto, medius quidem acutus sonus similiter iuxta cantum musicum assumitur. atque hic quod non simpliciter, sed uarijs sumitur, atque fit modis, uel immediate, uel mediate: non aliter atque prolepsis. Eclemmatismus contrario fit modo. uel fit quando eodem phtongo iuxta musicum cantum existente assumitur, qui &ipse quoque non fit simpliciter, sed uarijs modis, uel immediate, uel mediate: sicuti &Eclepsis. Melismus sit quando eundem phtongum saepius, quam semel, iuxta musicum cantum cum syllaba aliqua articulata assumimus Praeterea. Procrusis quidem est ex grauiore plton go, ad acutiorem, iuxta cantum organicum intensio. uel modificatio, quam quidam appellant sub uno intrinsecus. quae sanè modificatio non fit simpliciter, sed uarijs modis, uel immediate, uel mediate: sicuti &prolepsim fieri diximus. Eccrusis his est contraria. uel est remißio ab acutiore sono, ad grauiorem iuxta cantum organicum. hanc quidam appellant, sub uno extrinsecus. quae &ipsa non simpliciter. sed uarijs fit modis, uel immediate, uel mediate: sicuti &eclipsis fit.