Latin
46
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 46
Unproofread scanNot analysed yet
hypodorius, hypotastius, hypophrygius, hypoaeolius, hypolydius, Dorius, Iastius, phrygius, Acolius, Lydius, Mixolydius, &hyperdorius, atque hyperiastius: item hypermixolydius, &hyperphrygius. Verum iuxta Ptolemaeum sunt octo tantum. hypodorius, hypophrygius, hypolydius, dorius, phrygius, Lydius, mixolydius, hypermixolydius. Hoc tamen obseruandum est, quod generaliter antiquißimi toni fuerint tantum tres. Dorius, phrygiis, Lydius. Hi uero nomina sua habent à gentibus à quibus originem ducunt. Ex quibus etiam Dorius quidem utilis est in uocis exercitationibus grauioribus. Lydius uero acutioribus, phrygius medijs. reliqui autem potißimum in instrumentalibus compositionibus praecipue obseruantur. Mutatio, est transpositio alicuius similis, in dißimilem locum: uel permutatio &alteratio systematis subiecti &characteris ipsius uocis. quatuor uero modis sumitur mutatio. uel enim secundum genus, uel systema, uel tonum, uel melopociam. atque haec de his. Atqui Musici &Organici cantus nomina, ut breuiter dicam: sunt duodecim Prolepsis, Eclepsis, prolemmatismus, Melismus, Procrusis, Ecrusis. Procrufmus, Eccrusmus, Compismus, Terctismus, &Diastolae. Prolepsis itaque est intensio ex sono grauiore, ad ccutiorem, secundum cantum musicum facta.