Latin
Book 1
Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.10
Not analysed yet
[1,8] CAPUT VIII. His igitur tot et tantis testibus comprobatur unius Dei potestate ac prouidentia mundum gubernari; cuius uim maiestatemque tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere, neque uerbis enarrare quisquam possit, ob nimiam eius et inaestimabilem potestatem. Dubitet uero aliquis, an quidquam difficile aut impossibile sit Deo, qui tanta tamque mirifica opera prouidentia excogitauit, uirtute constituit, ratione perfecit; nunc autem spiritu sustentet, potestate moderetur, inexcogitabilis, ineffabilis, et nulli alii satis notus quam sibi? Unde mihi de tanta maiestate saepius cogitanti, qui deos colunt, interdum uideri solent tam caeci, tam incogitabiles, tam excordes, tam non multum a mutis animalibus differentes, qui credant eos, qui geniti sunt maris ac foeminae co�tu, aliquid maiestatis diuinaeque uirtutis habere potuisse; cum Sibylla Erythraea dicat: "---g-Ou g-dunat' g-andros, G-Ek g-mehrohn mehtras g-te g-theos g-tetu g-pohmenos g-einai." Quod si est uerum, sicuti est, apparet Herculem, Apollinem, Liberum, Mercurium, Iouemque ipsum cum caeteris homines fuisse; quando sunt ex duobus sexibus nati. Quid est autem tam remotum a Deo, quam id opus quod ipse ad propagandam sobolem mortalibus tribuit, et quod sine substantia corporali nullum potest esse? Dii ergo si sunt immortales et aeterni, quid opus est altero sexu; cum successione non egeant, qui semper sunt futuri? Nam profecto in hominibus caeterisque animantibus diuersitas sexus, et co�tio, et generatio nullam habet aliam rationem, nisi ut omnia genera uiuentium, quando sunt conditione mortalitatis obitura, mutua possint successione seruari. Deo autem, qui est sempiternus, neque alter sexus, neque successio necessaria est. Dicet aliquis, ut habeat uel ministros, uel in quos ipse possit dominari. Quid igitur opus est sexu foemineo, cum Deus, qui est ommipotens, sine usu et opera foeminae possit filios procreare? Nam si quibusdam minutis animalibus id praestitit, ut sibi "E foliis natos et suauibus herbis Ore legant": cur existimet aliquis ipsum Deum, nisi ex permixtione sexus alterius non posse generare? Illos igitur, quos imperiti et insipientes tanquam deos et nuncupant et adorant, nemo est tam inconsideratus, qui non intelligat fuisse mortales. Quomodo ergo, inquiet aliquis, dii crediti sunt? Nimirum quia reges maximi ac potentissimi fuerint: ob merita uirtutum suarum, aut munerum, aut artium repertarum, cum cari fuissent iis quibus imperitauerant, in memoriam sunt consecrati. Quod is quis dubitet, res eorum gestas, et facta consideret, quae uniuersa tam poetae quam historici ueteres prodiderunt.