Latin
Book 1
Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.11
Not analysed yet
[1,9] CAPUT IX. Hercules, qui ob uirtutem clarissimus, et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac expurgasse narratur, stupris, libidinibus, adulteriis inquinauit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcmenae. Quid tandem potuit in eo esse diuini, quis suis ipse uitiis mancipatus, et mares et foeminas contra omnes leges infamia, dedecore, flagitio affecit? Sed ne illa quidem, quae magna et mirabilia gessit, talia iudicanda sunt; ut uirtutibus diuinis tribuenda uideantur. Quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superauit, si aues sagittis deiecit, si regium stabulum egessit, si uiraginem uicit, cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? Opera sunt ista fortis uiri, hominis tamen. Illa enim, quae uicit, fragilia et mortalia fuerunt. Nulla enim est (quod ait Orator) tanta uis, quae non ferro ac uiribus debilitari frangique possit. At animum uincere, iracundiam cohibere, fortissimi est: quae ille nec fecit unquam, nec potuit. Haec qui faciat, non ego eum cum summis uiris comparo; sed simillimum Deo iudico. Vellem adiecisset de libidine, luxuria, cupiditate, insolentia; ut uirtutem eius impleret, quem similem Deo iudicabat. Non enim fortior putandus est, qui leonem, quam qui uiolentam in seipso inclusam feram superat, iracundiam; aut qui rapacissimas uolucres deiecit, quam qui cupiditates auidissimas coercet; aut qui Amazonem bellatricem, quam qui libidinem uincit, pudoris ac famae debellatricem; aut qui fimum de stabulo, quam qui uitia de corde suo egerit, quae magis sunt perniciosa, quia domestica et propria mala sunt, quam illa, quae et uitari poterant et caueri. Ex quo fit, ut ille solus uir fortis debeat iudicari, qui temperans, moderatus et iustus est. Quod si cogitet aliquis, quae sint Dei opera: iam haec omnia, quae mirantur homines ineptissimi, ridicula iudicabit. Illa enim non diuinis uirtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum uirium metiuntur. Nam illud quidem nemo negabit, Herculem non Eurystheo tantum seruisse regi, quod aliquatenus honestum uideri potest; sed etiam impudicae mulieri Omphalae, quae illum uestibus suis indutum sedere ad pedes suos iubebat pensa facientem: detestabilis turpitudo! sed tanti erat uoluptas. Quid tu, inquiet aliquis, poetisne credendum putas? Quidni putem? Non enim ista Lucilius narrat, aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit; sed hi potissimum, qui deorum laudes canebant. Quibus igitur credemus, si fidem laudantibus non habemus? Qui hos mentiri putat, proferat alios quibus credamus auctores, qui nos doceant, qui sint isti dii, quomodo, unde orti; quae sit uis eorum, qui numerus, quae potestas, quid in his admirabile, quid cultu dignum, quod denique certius ueriusque mysterium: nullos dabit. Credamus igitur istis, qui non ut reprehenderent sunt locuti; sed ut praedicarent. Nauigauit ergo cum Argonautis, expugnauitque Troiam, iratus Laomedonti ob negatam sibi pro filiae salute mercedem: unde, quo tempore fuerit, apparet. Idem furore atque insania percitus, uxorem suam cum liberis interemit. Hunc homines deum putant? sed Philocteta eius haeres non putauit, qui facem supposuit arsuro, qui artus eius et neruos cremari ac diffluere uidit, qui ossa eius ac cineres in Oeteo monte sepeliuit, pro quo munere sagittas eius accepit.