Latin
56.1 to 56.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 56.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aximum munitissimumque in vertice excelsi cuiusdam montis exstructum est nostro aeuo propugnaculum, frequentibus vndique cinctum montibus, Delgumulam nouam incolę vocant: ad huius montis radices prin cipium sumit Asifinual, quod Africè Rumoris fluuius interpretatur, quod nimirum per montem maximo strepitu perrumpens, gurgitem reddat profundissimum, illi persimilem, quem Romani infernum Tyburtinum appellauere. Habet hic locus familias ferè mille. Aliquandiu sub quodam tyranno egit, qui ex familia Marocci Regis huc venerat. Numerosum hîc reperias equitatum atque peditatum, colligunt singulis annis à confinib. Atlantis partibus vectigal ad minimum decem millium aureorum. Arctissima illis cum Arabibus semper fuit familiaritas, mutuis illi inter se donis inuicem salutare ac resalutare consueuerunt: quo nomine etiam Marocci prin cipes maximè sibi infensos non semel reddiderunt. Ciuilitatis apud hos summum semper fuit studium, vestitus nitidus atque decorus, nullus in tota vrbe est angulus, qui non frequentissima sit hominum turba oppletus: artificum hîc nullum genus desideres, cum à Marocco quinquaginta tantùm miliaribus distet. Spaciosi in hoc monte reperiuntur horti, vnde &magna ad illos fructuum copia quotannis redire solet. Hordeum, linum, atque cannabim conferunt, estque apud hos infinitus propemodum caprarum numerus. gihumula Meridiem versus miliaribus ni fallor, viginti quinque. Imperium quondam penes illius regionis nobiles fuit, atque postea à quodam Homar Essuef Apostata occupatum est, vti postea dicemus: hic maximam eo loco exercuit tyrannidem, ita vt neque pueri, neque mulieres quamuis grauidae, huius effugere crudelitatem potuerint, quin aperto matris vtero, infantulos nondum natos (horribile dictu) interficere iusserit. id factum est anno. 900. remansitque locus ille habitatoribus vacuus. Anno. 920. incoepit aliqua huius regionis pars nouos recipere incolas: sed potest nunc montis tantummodo dorsum alterum excoli, planicies enim huic loco subiecta, tam non est tuta, vt nec illac quisquam iter facere audeat, cùm propter Arabes tum propter Lusitanos eam regionem quotidianis incursionib. diuexantes. ¶Tenessa. ST &Atlantis mons quidam Ghedmina dictus, in hoc situm est ab antiquis (vt vo lunt) Africanis exstructum oppidum, quod Tenessa appellauere, fortissimum atque munitissimum, à flumine Asifinual Orientem versus circiter octo dissidet miliaribus.