Latin
LEO episcopus ANATOLIO episcopo
Leo the Great, Epistolae 1-50
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. Licet sperem dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, ut tamen efficacior tua fieri possit industria, necessarium (0) et congruum fuit fratres meos Lucentium episcopum, et Basilium presbyterum, ut promisimus, destinare; quibus tua dilectio societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur aut segniter; eum, (a) residentibus vobis. quibus exaecutionem nostrae dispositionis injunximus, ea possint agi cuncta moderatione, ut nec benevolentiae partes nec justitiæ negligantur, sed absque personarum acceptatione divinum in omnibus judicium cogitetur. (b) Quod utrectaobservnatia valeatcustodiri. catholicae primitus fidei servetur integritas; et quia per omnia angusta et ardua via est, quæ ducitad vi. tam (Mattk. vir, i4); neque in sinistram neque (c) ad dexteram ab ejus tramite devietur. Et quia evangelica et apostolica fides omnes expugnat errores, et ab uno latere Nestorium dejicit, ab alio Eutychen et participes ejus elidit, hanc regulam mementote servandam, ut quicumque in illa synodo, quae nomen synodi nec habere (d) poterit nec meretur. et in qua malevolentiam suam Dioscorus, (e) imperitiam autem Juvenalis ostendit, dolent, ut dilectionis tuæ relatione comperimus, se metu victos et terrore supcratos ad consensum scelestissimi judicii potuisse compelli, et communionem catholicam obtinere desideraat, satisfactioni eorum pax fraterna præstetur; ita ut non dubiis professionibus Eutychen cum suo dogmata, cumque consortibus suis anathematis easecratione condemnent.