Latin
Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS, inclyti triumphatores, semper Augusti, san…
Leo the Great, Epistolae 1-59
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Divina humanaque scripta oonsentiunt Divinitatem in primis esse venerandam, et ibi omnipotentem Deum esse propitium,ubi colitur rite religio. Id ergo quod quaerebamus invenimus, et effectum vota nostra meruerunt. Invenit religionis fidem religiosus affectus; nec dubium est Deo auctore definitum quod de majestate quaerebatur. Explosa igitur contentione atquediscordia quam livorfidei inimicus objecerat, Deum omnes una mente cognoscunt. Jam non incusamus (d) perfidos,nec sumus ingrati. Religionis inimici praestiterunt nobis ut Deum studiosiusquæreremus, manifestiusinveniremus. Majus etenim lumen videtur,quod post tenebras fulserit; dulcior est sitientibus potus, fessis otium. Lætetur igitur sanctimonia tua victoria fidei,cujus laurea omnipotenti Christo referenda est, qui de perfidisegit triumphum. Atque ideo ipsi interesse sanctæ synodo festinavimus,quamvis nos in aliis locis expeditiones et necessitates publicae detinerent.