Latin
Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS, inclyti triumphatores, semper Augusti, san…
Leo the Great, Epistolae 2-54
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Itaque omnia pro votis atque oratione religionis tuae, quae fidei conveniunt, auctore Deo sunt ordinata. Totius orbis, qui sub imperio nostro est, reverendissimis episcopis Chalcedonem convocatis, tractatu habito,post multa'certamina vera fides obtinuit,et juxtalitteras sanctitatis tuae universi assenserunt expositioni prout veritas postulavit. Nec dubitamus hujus rei gratulationem nobis et sanctitati tuae esse communem,pariterque laetari quos pariter manifestum est optasse veritatem. Superest ut universis pro catholica fide et veritate compositis et pace Ecclesiis restituta, votis omnibus in perniciem hostium sanctitas tua divinam provocet majestatem; quod te et ante litteras nostras facere certissimum est.