Latin
Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS, inclyti triumphatores, semper Augusti, san…
Leo the Great, Epistolae 4-21
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Speramus autem quod concordantibus toto orbe sacerdotibus, ea quae reipublice Romanae proderunt, divinus favor praestare dignabitur. Qua de re per Lucianum virum religiosum episcopum, et Basilium diaconumharum portitores omnia vere insinuari oportere censuimus. Et petimus ut ea quae sancta synodus statuit, etiam reUgio tua in perpetuum praecipiat observari. Et alia manu: Divinitas te servet per multos annos, sancte ac religiosissime Pater. Data decimo quinto kalen. das Januarias, Constantinopoli, D. N. Marciano PP. Aug., et qui fuerit nominatus, consulibus.