Latin
LEO JULIANO episcopo (h) et AETIO presbytero A pari
Leo the Great, Epistolae 2-88
Unproofread scanNot analysed yet
'CAP. II. Quod ergo in causa fidei principale est. —incessabilibus suggestionibus obtinete, ut sanctæ s'ynodi Chalcedonensia statuta nullis hæreticorum polsentur insidiis, neque liceat quidquam (i) deinadefinitione conveHi, quam ex inspiratione divina non dubium est per omnia evangelicis atque apostolicis consonare doctrinis. Tum illud omni assiduitate de. poscite, ut Alexandrinae Ecclesiae status in antiquæ fidei libertatem, refutata atque depulsa hæreticorum obcaecatione, revocetur, per catholicorum scilicet sacerdotum providentiam, ut in locum sancte memoriæProterii probatissimus et de cujus fide nequeat dubitari, constituatur antistes; cui cum securitate concordiae communio sedis apostolicae præbeator. Satisenim erit religioso principi gloriosum,si dispositionibus ipsius coa solum tota respublica, sed etiam Dei Ecclesia sit quieta. Datum quinta idus Ju. Iii, Constantino et Rufo consulibus.