Latin
LEO episcopus Romæ. LEONI semper Augusto
Leo the Great, Epistolae 448
Unproofread scanNot analysed yet
Licet proxime ad clementiam vestram (c) gemina scripta direxerim, quorum unum debitum salutationis impleret, (d)aliud pro statu Ecclesiæ supplicaret,(e)tamen t306 occasione, quae Deo providente se,præbuiţ, iterari ulramqueconvenit, gloriosissime imperator. Secundum illam ergo fiduciam, quam ex Dei inspiratione universali Ecclesiae præstitistis,ante cujusquam preces(f)constituendo,quod maximeab omnibus fuerat expetendum, non desinimus gratias agere, et providentiam Dei in fidei vestrae fervore benedicere, qui sancto et catholico spiritu, sicut fratris et cocpiscopi mei Anatolii sermone cognovi, ita haereticorum impudentiae restitistis ut profiteremini (g) in totius mundi pacem Chalcedonensis synodi vos esse custodes. Quod cum ex vestrae fidei sententia saluberrime definitum sit, quanto studiosius universali Ecclesiæ est conferendum,ut tranquillitas fidei Christianae etiam vestro prosit imperio, nec improbitas haeretica in aliquo de suo molimine glorietur! Cujus pertinax et insidiosa contentio illico (h) conquiescit, si imperiali potestate frenetur. Data kalendis Septembris, Constantino et Rufo viris cIarissimis consulibus.