Latin
Letter 1
Leo the Great, Epistolae 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Cumque omnes definitiones suas (b) ad subrependi facilitatem, improbare se simulent atque deponere, hoc sibi tota arte fallendi, (c) nisi intelligantur, excipiunt, ut gratia Dei secundum merita dari accipientium sentiatur(d). Quæ utique nisi gratis detur, non est gratia, sPd merces retributioque meritorum, dicente beato Apostolo: (e) Gratiæ salvi (acti estis per fidem, et hoc non exvobis, (f) sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis exlollafur. Ipsius enim sumus figmentutn, creati in Christo lesa. in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10). (g) Omnis itaque bonorum operum donatio,divina præparatio est:quia non prius quisquam justificatur virtute, quam gratia, quæ unicuique principium justitiæ et bonorum fons atque origo meritorum est. Sed ab istis ideo per naturalem industriam dicitur præveniri, ut quæ ante gratiam proprio (h) clara sit studio, nullo videatur peccati originalis vulnere sauciata; falsumque sit quod Veritas ait: Quoniam Filius hominisvenit quærere et salvare quod perierat (i) (Luc. IX, 10).