Latin
Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS, inclyti triumphatores, semper Augusti, san…
Leo the Great, Epistolae 3-34
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. III. —Quoniam vero et hoc statutum est ut ea qum centum quiaquaginta sanctissimi epiacopisub (a)divo Theodosio Majore de honore venerabilis Ecclesiae Constantinopolitanæ statuerunt,et quæ nunc a sancta synodo de eadem re statuta sunt, firma serventur: scilicet ut post sedem apostolicam Constantinopolitanae urbis antistes secundum obtineat locum: quoniam et eadem splendidissima civitas junior Roma nuncupatur: dignetur sanctilas tua etiam huic parti proprium adhibere consensum, quamvis reverentissimi episcopi, qui tuae religionis vicem agentes ad sanctam synodum convenerunt, contradixerint. Vehementer enim prohibebant de hac venerabili Ecclesia a synodo aliquid ordinari.