Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 23
Unproofread scanNot analysed yet
Quare cùm virtus Magnetica à copia materiae Magneticae in quovis vortice contentae pendeat, circa Magnetes haec virtus multò magis vigebit, quàm circa terram; atque ob hanc rationem virtus Magnetica terrae generalis etiam à minimo Magnete facilè separatur: quod quamvis per experientiam sit notissimum, tamen clariùs perspicietur, si in effectus virtutis Magnetis, qui in mutua attractione &directione consistunt, datâ operâ inquiremus. §. 32. Si materia subtilis Magnetica circa terram quiesceret, tum ob summam elasticitatem irrumperer quidem in cujusque Magnetis meatus, vorticemque formaret; verùm nullam prorsùs vim exereret ad Magnetem secundùm certam plagam dirigendum, cùm Magnes utcunque positus eodem modo respectu materiae subtilis sit affectus, neque vis aetheris elastica quicquam lucraretur, si Magnetem in hanc potiùs quàm aliam plagam dirigeret. Est autem haec lucri commemoratio non vox inanis; verùm in universarerum natura maximum habet pondus: ubique enim observamus vires in mundo existentes nil nisi lucri causâ facere, atque effectum semper ita esse comparatum, ut eo conatus &quasi appetitus virium sollicitantium maximè expleatur. Sic funis suspensus, seu catena, eam induit curvaturam, ut ejus centrum gravitatis infimum occupet locum; quoniam hoc modo conatus gravitatis maximè expletur. Atque ex hoc principio omnes quaestiones naturales, etiamsi viaeas à priori resolvendi nulla pateat, tamen per methodum maximorum ac minimorum felicissimè resolvi possunt; id quod pluribus exemplis jam luculenter à Geometris est ostensum, atque multis aliis novis ostendi posset. Quamobrem si in determinatione effectûs à materia Magnetica in meatus incurrente oriundi, à qua mihi ob desectum principiorum subinde haereat, iste defectus per illud principiumuniversale convenientissimè supplebitur, neque ullum erit periculum ob ignorantiam principiorum genuinorum in errores prolabendi. Quin etiam hoc modo plures aliàs taediosi calculi evitari possunt. aei e r