Latin
PARS III
Leopold Biwald, Physica generalis 281
Unproofread scanNot analysed yet
Haec vero physicae cumprimis propria est, quae haudquaquam in sola effectuum, &phaenomenorum enarratione acquiescere debet, verum in eorundem causas quoque, quantum humani ingenii viribus concessum est, pro virili investigandas incumbere. Et vero motuum coelestium causae a summo Newtono primum erutae, praecipuum sunt fundamentum, mutuam corporum omnium in se invicem actionem adstruendi, atque ex ea vicissim pronissimum explicatum habent. Quamobrem in ea dilucide exponenda summo quodam studio versari physicos oportet. Tertia demum astronomiae pars practica est, &in observandis variorum organorum ope astrorum motibus, iisque ad calculum vocandis occupatur; hanc vero intactam iis relinquimus, qui astronomiae institutiones tradunt. Quamvis etiam in parte historica, &physica sint quamplurima, quae elementarem methodum respuunt, &sua etiam amplitudine intra angustos terminos, quos physicae huic nostrae praestituimus, coerceri sese minime patiuntur. Itaque ea prae aliis seligemus, quae &scitu dignissima, &tyronum captui prae aliis accomoda videbuntur. DE CORPORIBVS MVNDI TOTALIBVS, EORVM