Latin
QVE DISPOSITIONE, SIVE SYSTEMATE
Leopold Biwald, Physica generalis 282
Unproofread scanNot analysed yet
QVE DISPOSITIONE, SIVE SYSTEMATE VNIVERSI. ARTICVLVS I. De corporibus totalibus in genere. Jundi nomine venit collectio corporum universum hoc constituentium. SCHOLION I. Notio mundi varia est: sunt, qui intellectum Divinum mundum archetypum compellent; sunt etiam, qui nomine mundi nostrum duntaxat globum terraqueum indigitent. Sed nos notionem mundi numero praecedente iam constituimus. SCHOLION a. De mundo multa a Philosophis disputantur, quorum plurima ad eam metaphysicae partem, quae cosmologia dicitur, pertinent: eiusmodi sunt, quae de mundi origine, mundorum numero, perfectione, duratione, &c: disceptantur. SCHOLION 3. De figura mundi sunt etiam, qui quae stionem instituant, verum ea quaestio mihi quidem perquam inanis videtur; cum enim corpora plurima, quae ad universi huius compagem pertinent, ignoremus, de termino eiusdem, atque adeo figura nonnisi temere quidpiam constituimus. Minime igitur audiendi sunt illi, qui rotundam mundi figuram, sive ex figurae huius perfectione, sive ex veterum testimoniis comprobare adnituntur. 305. Corpora totalia, universum hoc constituentia, quorum quidem cognitio ad nos adhuc pertigit dividuntur in stellas fixas, &planetas, seu, si velis, stellas mobiles.