Latin
QVE DISPOSITIONE, SIVE SYSTEMATE
Leopold Biwald, Physica generalis 283
Unproofread scanNot analysed yet
Stellas sixas vocamus astra illa lucida, quae ex terra conspecta mutuas inter se distantiarum relationes conservant, quamobrem iisdem coeli punctis longo annorum tractu respondere, atque in iis veluti defixa videntur. Planetas vero, seu stellas mobiles appellamus ea corpora, quae non adeo longo temporis tractu in eadem coeli parte haerent, sed per varias coelorum regiones oberrant, ac vagantur unde etiam stellae errantes a nonnullis compellantur. 306. Planetae in primarios, &secundarios dividuntur. Primarios vocant eos, quos circa solem revolvi inferius ostendemus: sunt hi numero sex: Mercurius, Venus, Terra, Mars, Iupiter, Saturnus. Secundarios dicunt, qui circum primarios orbitas suas absolvunt, quorum decem numerantur, quinque nimirum Saturm satellites, quatuor lovis, unus Terrae, quem vulgo Lunam dicimus. 307. Ad planetas pertinent etiam cometae, quos esse corpora opaca, mundo coeva, planetis nostris simillima suo loco ostendemus. Hi in orbitis admodum excentricis circa solem quoque convertuntur, neque nobis conspicui sunt, quam cum in inferiore orbitarum suarum parte versantur. sex primarii cum sole, decem COR. Itaque planetae secundarii cum cometis, &stellis fixis corpora ea sunt, e quorum collectione universum hoc, seu aspectabilis hic mundus consurgit. esse corpora totalia, quorum SCHOLIONI. Plurima existentia mortalibus omnibus incognita est, a nemine vocari potest. Tribuendum id Philosophorum in dubium est organorum nostrorum, praecipue visus, imperfectioni, qui ab obiectis admodum dissitis, aut omnino non, aut certe non ita commoventur, ut eorundem obiectorum perceptio ab anima effici queat. Inde factum ut satellites Saturni, Iovisque, innumerae item illae.