Latin
PHAENOMENON VII
Leopold Biwald, Physica generalis 428-2
Unproofread scanNot analysed yet
PHAENOMENON VII. Aestus maris haud notatur ultra 65 gradus latitudinis. 440. Cum enim sol &luna intra tropicos motus suos absolvant, eorum actio perpendicularis in eas solum aquas exercebitur, quae intra tropicos existunt; in maribus igitur extra tropicos sitis aestus nonnisi per communicationem cum aquis intra tropicos positis habebitur. Haec vero motus communicatio in distantiis admodum magnis sensibilis esse desinet, quales Googl les distantiae merito censentur eorum locorum, quae ultra 650 ab aequatore remota sunt. COR. Quo magis igitur locus quispiam a loco veri fluxus, &refluxus remotus fuerit, eo minor caeteris paribus aestus in eo notabitur.