Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 7
Unproofread scanNot analysed yet
2 spendatur vesica ad medietatem fere fluido quovis repleta. Rarefacto intra recipiens aere, liquor per lignum veluti per cribrum foFig. 1 raminibus pertusum in vasculum D guttatim depluet, in altero vero casu per vesiFig. cam guttatim item erumpet. SCHOLION. Elegantissima in hanc rem experimenta, &observationes collegit Musschenbroek Inst. Phys. N. 91. &seq. Eo referente Hombergius antimonium praeparavit, ut a lento igne instar cerae fundi posset. Hoc antimonium laminae argentae impositum, calefactumque permeavit argentum non secus, ac aqua chartam bibulam, nullo excitato foramine, sed nigredine inducta. Spiritus quidam, in quibus variae resinae solutae fuerunt, marmora versicoloribus maculis tingunt ad notabilem profunditatem. 12. Fluida etiam corpora porosa sunt. Oleum vitrioli aquam in suos poros recipit. Aqua, salia in iisdem condit, &siquidem unius speciei sale iam saturata sit, alterius iterum speciei sal solvit, nullo sensibili voluminis augmento. 13. Pororum magnitudo, &figura in diversis corporibus diversissima est. Patet ex observationibus microscopicis, &confirmatur experimentis, quae docent, fluida aliqua a quibusdam corporibus arceri, ab aliis intra se admitti. SCHOLION. Quamvis figura, &magnitudo pororum non raro efficiat, ut fluida quaedam, corpora alia prae aliis liberius permeent, aliam tamen phaenomeni huius nonnunquam subesse rationem ex infra dicendis apparebit.