Latin · ~7 min
Lines 1.130-1.143
Lhomond, Epitome historiae sacrae 1.130-143
Not analysed yet
Rachel festinans id nuntiavit patri suo, qui agnovit filium sororis suae, deditque ei Rachelem in matrimonium.
37. Retour de Jacob.
Iacobus diu commoratus est apud Labanum. Interea mire auxit rem suam, et factus est dives.
Longo post tempore admonitus a Deo, rediit in patriam suam.
Extimescebat iram fratris sui: ut placaret animum eius, praemisit ad eum nuntios, qui offerent ei munera.
Esaüs mitigatus occurrit obviam Jacobo advenienti; insiliit in collum eius, flensque osculatus est eum, nec quidquam illi nocuit.
38. Enfance de Joseph.
Iacobus habuit duodecim filios, inter quos erat Iosephus: hunc pater amabat prae ceteris, quia senex genuerat eum. Dederat illi togam textam e filis varii coloris.
Quam ob causam Iosephus erat invisus suis fratribus, praesertim postquam narravisset eis duplex somnium, quo futura eius magnitudo portendebatur.
Oderant illum tantopere, ut non possent cum eo amice loqui.
39. Songes de Joseph.
Haec porro erant Iosephi somnia: ligabamus, inquit, simul manipulos in agro. Ecce manipulus meus surgebat et stabat rectus; vestri autem manipuli circumstantes venerabantur meum.
Postea vidi in somnis solem, lunam et undecim stellas adorantes me.
Cui fratres responderunt: quorsum spectant ista somnia? Num tu eris rex noster? Num subiiciemur ditioni tuae? Fratres igitur invidebant ei; at pater rem tacitus considerabat.
40. Les frères de Joseph prennent la résolution de le tuer.
Quadam die, quum fratres Iosephi pascerent greges procul, ipse remanserat domi. Iacobus misit eum ad fratres, ut videret quomodo se haberent.
Qui videntes Iosephum venientem, consilium ceperunt illius occidendi. Ecce, inquiebant, somniator venit. Occidamus illum et proiiciamus in puteum; dicemus patri: fera devoravit Iosephum. Tunc apparebit quid sua illi prosint somnia.
41. Ruben, l'aîné de ses frères, essaye de le sauver.
Ruben, qui erat natu maximus, deterrebat fratres a tanto scelere.