Latin · ~7 min
Lines 1.144-1.161
Lhomond, Epitome historiae sacrae 1.144-161
Not analysed yet
Nolite, inquiebat, interficere puerum; est enim frater noster; demittite eum potius in hanc foveam.
Habebat in animo liberare Iosephum ex eorum manibus, et illum extrahere e fovea, atque ad patrem reducere.
Reipsa his verbis deducti sunt ad mitius consilium.
42. Joseph est vendu par ses frères à des marchands.
Ubi Iosephus pervenit ad fratres suos, detraxerunt ei togam qua indutus erat, et detruserunt eum in foveam.
Deinde quum consedissent ad sumendum cibum, conspexerunt mercatores qui petebant Aegyptum cum camelis portantibus varia aromata.
Venit illis in mentem Iosephum vendere illis mercatoribus.
Qui emerunt Iosephum viginti nummis argenteis, eumque duxerunt in Aegyptum.
43. Ils envoient à leur père la robe de Joseph, teinte de sang.
Tunc fratres Josephi tinxerunt togam eius in sanguine haedi quem occiderant, et miserunt eam ad patrem cum his verbis: invenimus hanc togam; vide an toga filii tui sit.
Quam quum agnovisset, pater exclamavit: toga filii mei est; fera pessima devoravit Iosephum. Deinde scidit vestem, et induit cilicium.
Omnes liberi eius convenerunt ut lenirent dolorem patris. Sed Iacobus noluit accipere consolationem, dixitque: ego descendam moerens cum filio meo in sepulcrum.
44. Putiphar achète Joseph.
Putiphar Aegyptius emit Iosephum a mercatoribus.
Deus autem favit Putiphari causa Iosephi: omnia ei prospere succedebant.
Quam ob rem Iosephus benigne habitus est ab hero, qui praefecit eum domui suae.
Iosephus ergo administrabat rem familiarem Putipharis: omnia fiebant ad nutum eius, nec Putiphar ullius negotii curam gerebat.
45. Joseph est accusé par la femme de Putiphar et mis en prison.
Iosephus erat insigni et pulchra facie: uxor Putipharis eum pelliciebat ad flagitium.
Iosephus autem nolebat assentiri improbae mulieri.
Quadam die mulier apprehendit oram pallii eius; at Iosephus reliquit pallium in manibus eius, et fugit.