Latin · ~7 min
Lines 1.211-1.222
Lhomond, Epitome historiae sacrae 1.211-222
Not analysed yet
Deinde dimisit eos, praeter Simeonem, quem retinuit obsidem.
Itaque profecti sunt fratres Iosephi; et quum venissent ad patrem, narraverunt ei omnia quae sibi acciderant.
Quum aperuissent saccos, ut effunderent frumenta, mirantes repererunt pecuniam.
59. Jacob ne veut point laisser partir Benjamin.
Iacobus, ut audivit Beniaminum arcessi a praefecto Aegypti, cum gemitu questus est.
Orbum me liberis fecistis: Iosephus mortuus est; Simeon retentus est in Aegypto; Beniaminum vultis abducere.
Haec omnia mala in me recidunt; non dimittam Beniaminum; nam si quid ei adversi acciderit in via, non potero ei superstes vivere; sed dolore oppressus moriar.
60. Ses enfants le pressent de consentir au départ de Benjamin.
Postquam consumpti sunt cibi quos attulerant, Iacobus dixit filiis suis: proficiscimini iterum in Aegyptum, ut ematis cibos.
Qui responderunt: non possumus adire praefectum Aegypti sine Beniamino; ipse enim iussit illum ad se adduci.
Cur, inquit pater, mentionem fecistis de fratre vestro minimo?
Ipse, inquiunt, nos interrogavit an pater viveret, an alium fratrem haberemus. Respondimus ad ea quae sciscitabatur; non potuimus praescire eum dicturum esse: adducite huc fratrem vestrum.
61. Jacob consent enfin au voyage de Benjamin.
Tunc Iudas, unus e filiis Iacobi, dixit patri: committe mihi puerum; ego illum recipio in fidem meam; ego servabo, ego reducam illum ad te; nisi fecero, huius rei culpa in me residebit. Si voluisses eum statim dimittere, jam secundo huc rediissemus. Tandem victus pater annuit: quoniam necesse est, inquit, proficiscatur Beniaminus vobiscum. Deferte viro munera et duplum pretium, ne forte errore factum sit ut vobis redderetur prior pecunia.
62. Joseph fait préparer un grand repas à ses frères.
Nuntiatum est Iosepho eosdem viros advenisse, et cum eis parvulum fratrem.
Iussit Iosephus eos introduci domum, et lautum parari convivium.