Latin · ~8 min
Lines 1.223-1.236
Lhomond, Epitome historiae sacrae 1.223-236
Not analysed yet
Illi porro metuebant ne arguerentur de pecunia quam in saccis repererant; quare purgaverunt se apud dispensatorem Iosephi.
Iam semel, inquiunt, huc venimus; reversi domum, invenimus pretium frumenti in saccis. Nescimus quonam casu id factum fuerit; sed eamdem pecuniam reportavimus.
Quibus dispensator ait: bono animo estote. Deinde adduxit ad illos Simeonem, qui retentus fuerat.
63. Ils sont admis à l'audience de Joseph.
Deinde Iosephus ingressus est in conclave; ubi sui eum fratres exspectabant, qui eum venerati sunt offerentes munera.
Iosephus eos clementer salutavit, interrogavitque: salvusne est senex ille quem vos patrem habetis? Vivitne adhuc?
Qui responderunt: salvus est pater noster; adhuc vivit.
Iosephus autem, conjectis in Beniaminum oculis, dixit: iste est frater vester minimus, qui domi remanserat apud patrem? Et rursus: Deus sit tibi propitius, fili mi; et abiit festinans, quia commotus erat animo, et lacrimae erumpebant.
64. Joseph fait mettre sa coupe d'argent dans le sac de Benjamin.
Iosephus, lota facie, regressus continuit se, et iussit apponi cibos. Tum distribuit escam unicuique fratrum suorum; sed pars Beniamini erat quintuplo major quam ceterorum. Peracto convivio, Iosephus dat negotium dispensatori ut saccos eorum impleat frumento, pecuniam simul reponat, et insuper scyphum suum argenteum in sacco Beniamini recondat.
Ille fecit diligenter quod iussus fuerat.
65. Joseph envoie à leur poursuite.
Fratres Iosephi sese in viam dederant, necdum procul ab urbe aberant.
Tunc Iosephus vocavit dispensatorem domus suae, eique dixit: persequere viros, et quum eos assecutus fueris, illis dicito: quare injuriam pro beneficio rependistis?
Subripuistis scyphum argenteum quo dominus meus utitur; improbe fecistis.
Dispensator mandata Iosephi perfecit: ad eos confestim advolavit; furtum exprobavit, rei indignitatem exposuit.
66. La coupe se trouve dans le sac de Benjamin.
Fratres Iosephi responderunt dispensatori: istud sceleris longe a nobis alienum est; nos, ut tute scis, retulimus bona fide pecuniam repertam in saccis; tantum abest ut furati simus scyphum domini tui. Apud quem furtum deprehensum fuerit, is morte mulctetur.