Latin
60
Lodovico Nogarola, De Nilo 60
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo quidem loco aperte colligitur, Niuem esse spumam, quod ipsemet etiam asserit libro secundo de Or tu animalium. Aristotelis quoque interpres et expla nator Plinius lib. xvij. niuem uocauit spumam aquarum coelestium, ubi aquarum nomine nubes intelligere par est, quippe quae plurimum conuerti in aquas soleant. Praeterea nec illa tria esse eadem Aristoteles unquàm prodidit. Niuem tamen &pruinam, rorem item &pluuiam re conuenire, copia uero &paucita te differre, ac nihil omnino reperiri, quod grandini proportione respondeat, nos admonuit. FRA. Mirabar, nisi tu paulum ad Sophistas diuerteres, ma teriam distinguens in remotam &proximam. TIM. Vera profectò sunt quae nunc dißero, nec ea a Sophistis mutuatus sum, sed ex diuinis Aristotelis commentationibus prorsus excerpsi. FRA. Sit sanè. at tu quid nam de eo, quod modo dixi, maiorem frigoris uim gignendae grandini, quàm niui necessariam esse? TIM. Istud quidem mihi satis dubium controuersumque est. Nam si ego te sic angustè &breui ter urgeam, quo nam modo elabi poßis?