Latin · ~9 min
Book 8, lines 8.1.50-8.1.103
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 8.1.50-103
Not analysed yet
en ratis, ad uestros quae tendit carbasa portus!
quid ferat ignoras, et nunc tibi summa pauoris
nuntius armorum tristis rumorque sinister.
uictus adest coniunx. quid perdis tempora luctus?
cum possis iam flere times. tum puppe propinqua
prosiluit crimenque deum crudele notauit,
deformem pallore ducem uoltusque prementem
canitiem atque atro squalentis puluere uestes.
obuia nox miserae caelum lucemque tenebris
abstulit atque animam clausit dolor; omnia neruis
membra relicta labant, riguerunt corda, diuque
spe mortis decepta iacet. iam fune ligato
litoribus lustrat uacuas Pompeius harenas.
quem postquam propius famulae uidere fideles,
non ultra gemitus tacitos incessere fatum
permisere sibi, frustraque attollere terra
semianimem conantur eram; quam pectore Magnus
ambit et astrictos refouet conplexibus artus.
coeperat in summum reuocato sanguine corpus
Pompei sentire manus maestamque mariti
posse pati faciem: prohibet succumbere fatis
Magnus et inmodicos castigat uoce dolores.
'nobile cur robur fortunae uolnere primo
femina tantorum titulis insignis auorum
frangis? habes aditum mansurae in saecula famae.
laudis in hoc sexu non legum iura nec arma,
unica materia est coniunx miser. erige mentem,
et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum
quod sum uictus ama. nunc sum tibi gloria maior,
a me quod fasces et quod pia turba senatus
tantaque discessit regum manus. incipe Magnum
sola sequi. deformis adhuc uiuente marito
summus et augeri uetitus dolor: ultima debet
esse fides lugere uirum. tu nulla tulisti
bello damna meo: uiuit post proelia Magnus
sed fortuna perit. quod defles, illud amasti.'
uocibus his correpta uiri uix aegra leuauit
membra solo talis gemitu rumpente querellas:
'o utinam in thalamos inuisi Caesaris issem
infelix coniunx et nulli laeta marito.
bis nocui mundo: me pronuba ducit Erinys
Crassorumque umbrae, deuotaque manibus illis
Assyrios in castra tuli ciuilia casus,
praecipitesque dedi populos cunctosque fugaui
a causa meliore deos. o maxime coniunx,
o thalamis indigne meis, hoc iuris habebat
in tantum fortuna caput? cur inpia nupsi,
si miserum factura fui? nunc accipe poenas,
sed quas sponte luam: quo sit tibi mollius aequor,
certa fides regum totusque paratior orbis,
sparge mari comitem. mallem felicibus armis
dependisse caput: nunc clades denique lustra,
Magne, tuas. ubicumque iaces ciuilibus armis
nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,