Latin · ~8 min
Book 8, lines 8.1.506-8.1.552
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 8.1.506-552
Not analysed yet
nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,
cuius Thessalicas saturat pars magna uolucres,
et metuit gentes quas uno in sanguine mixtas
deseruit, regesque timet quorum omnia mersit,
Thessaliaeque reus nulla tellure receptus
sollicitat nostrum, quem nondum perdidit, orbem.
iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querellae
causa data est. quid sepositam semperque quietam
crimine bellorum maculas Pharon, aruaque nostra
uictori suspecta facis? cur sola cadenti
haec placuit tellus, in quam Pharsalica fata
conferres poenasque tuas? iam crimen habemus
purgandum gladio. quod nobis sceptra senatus
te suadente dedit, uotis tua fouimus arma.
hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paraui
non tibi, sed uicto; feriam tua uiscera, Magne,
malueram soceri: rapimur quo cuncta feruntur.
tene mihi dubitas an sit uiolare necesse,
cum liceat? quae te nostri fiducia regni
huc agit, infelix? populum non cernis inermem
aruaque uix refugo fodientem mollia Nilo?
metiri sua regna decet uiresque fateri.
tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam,
sub qua Roma iacet? bustum cineresque mouere
Thessalicos audes bellumque in regna uocare?
ante aciem Emathiam nullis accessimus armis:
Pompei nunc castra placent, quae deserit orbis?
nunc uictoris opes et cognita fata lacessis?
aduersis non desse decet, sed laeta secutos:
nulla fides umquam miseros elegit amicos.'
adsensere omnes sceleri. laetatur honore
rex puer insueto, quod iam sibi tanta iubere
permittant famuli. sceleri delectus Achillas,
perfida qua tellus Casiis excurrit harenis
et uada testantur iunctas Aegyptia Syrtes,
exiguam sociis monstri gladiisque carinam
instruit. o superi, Nilusne et barbara Memphis
et Pelusiaci tam mollis turba Canopi
hos animos? sic fata premunt ciuilia mundum?
sic Romana iacent? ullusne in cladibus istis
est locus Aegypto Phariusque admittitur ensis?
hanc certe seruate fidem, ciuilia bella:
cognatas praestate manus externaque monstra
pellite, si meruit tam claro nomine Magnus
Caesaris esse nefas. tanti, Ptolemaee, ruinam
nominis haut metuis, caeloque tonante profanas
inseruisse manus, inpure ac semiuir, audes?