Latin · ~7 min
Book 9, lines 9.1.136-9.1.181
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 9.1.136-181
Not analysed yet
sed me nec sanguis nec tantum uolnera nostri
adfecere senis, quantum gestata per urbem
ora ducis, quae transfixo sublimia pilo
uidimus: haec fama est oculis uictoris iniqui
seruari, scelerisque fidem quaesisse tyrannum.
nam corpus Phariaene canes auidaeque uolucres
distulerint, an furtiuus, quem uidimus, ignis
soluerit, ignoro. quaecumque iniuria fati
abstulit hos artus, superis haec crimina dono:
seruata de parte queror.' cum talia Magnus
audisset, non in gemitus lacrimasque dolorem
effudit, iustaque furens pietate profatur
'praecipitate rates e sicco litore, nautae;
classis in aduersos erumpat remige uentos.
ite, duces, mecum (nusquam ciuilibus armis
tanta fuit merces) inhumatos condere manes,
sanguine semiuiri Magnum satiare tyranni.
non ego Pellaeas arces adytisque retectum
corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?
non mihi pyramidum tumulis euolsus Amasis
atque alii reges Nilo torrente natabunt?
omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra.
euoluam busto iam numen gentibus Isim
et tectum lino spargam per uolgus Osirim
[et sacer in Magni cineres mactabitur Apis]
suppositisque deis uram caput. has mihi poenas
terra dabit: linquam uacuos cultoribus agros,
nec, Nilus cui crescat, erit; solusque tenebis
Aegypton, genitor, populis superisque fugatis.'
dixerat, et classem saeuus rapiebat in undas;
sed Cato laudatam iuuenis conpescuit iram.
interea totis audito funere Magni
litoribus sonuit percussus planctibus aether,
exemploque carens et nulli cognitus aeuo
luctus erat, mortem populos deflere potentis.
sed magis, ut uisa est lacrimis exhausta, solutas
in uoltus effusa comas, Cornelia puppe
egrediens, rursus geminato uerbere plangunt.
ut primum in sociae peruenit litora terrae,
collegit uestes miserique insignia Magni
armaque et inpressas auro, quas gesserat olim.
exuuias pictasque togas, uelamina summo
ter conspecta Ioui, funestoque intulit igni.
ille fuit miserae Magni cinis. accipit omnis
exemplum pietas, et toto litore busta
surgunt Thessalicis reddentia manibus ignem.