Latin
EPIST. IX
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 80
Unproofread scanNot analysed yet
EPIST. IX. medico. De Cammaris. Vm ea animi uigilantia, &prudentia pręditus sis, ut semper in singulis optimè collocandis horis te industrium praebeas, aliosque ad bonas capescendas artes pro sua, &communi omnium utiallitate adhorteris: talemque in rei medicae inuesti idis, explicandisque difficultatib. te ostendas, ut quae medico, &communi mortalium saluti expediunt, ea semper excogites, &in his te semper exerceas, non potui mentem meam tibi non aperire, quidnam per Cammaros ueteres intelligen dum esse uoluerint. Atque cum plurimum me obsecrasses, cumque negocium hoc non minimae considerationis, &utilitatis mihi uisum sit, sed maximi emolumenti potius, ob singulare illud cancrorum fluuialium assatorum cinerum remedium ab omnibus quidem celebratissimis medicis tum Graecis, tum Arabibus tantopere decantatum contra uulnus à cane rabido homini inflictum, tibi pro uiribus ut satisface rem, mihi commodum putaui, ea tamen conditione, ac lege, ut si quid minus rectè a me dictum fuerit, &à Galeni methodis aberrauerit, illud arbitratu tuo, &mutes, &corrigas, &etiam, si opus fuerit, obliteres: malo enim opinione mea discedere, &aliorum, quae potior fuerit, sententiae haerere uel cum aliqua famae iactura, quàm impudentiae &pertinaciae crimen subire.