Latin
18
Marco Girolamo Vida, Opera 18
Unproofread scanNot analysed yet
Et pariterdeus, aequalísque potentia vtrique.
Quin &concordes, vósque inter mutua amantes
Communi (nullis opus extricabile verbis)
Afflatu aeternum semper spiratis amorem.
Quódque ab vtroque fluit, consorti Spiritus aura
Numen habet, pariterque Deus quoque regnat vbique
Omnipotens, ceu tu, omnipotens, ceu Filius ipse.
Treis tamen esse Deos si quis putat, auius errat:
Vnum numen idem tribus est, tribus vna voluntas,
Vna eadémque tribus natura, atque vna potestas,
Maiestásque eadem, atque Deum ter dicimus vnum.
Quandoquidem quod tu, sit quamuis à ter, &alter,
Haud tamen est qui tu, ast alius numeratur vteruis,