Latin
PROPOSITIO V
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sequenti figura rursus explicantur, sit enim libra, seu vectis DE; &potentia L trahat BE brachium aequale brachio BD à porentia Maequali potentiae L tracto, sintque lineae directionis DM &LE ad eosdem cum suis brachijs angulos, siue rectos, quales sunt hîc, siue obiiquos, quales sunt, cùm ijsdem brachijs potentiae praedictae punctis F &G applicantur, vt ea trahant per lineas directionis DF &E G, certum est has potentias inter se aequales aequaliter trahere, cùm nempe per angulos aequales agant in aequalia librae brachia, &ita certum vt pro notione communi sumatur. Porrò cùm potentię trahunt per lineas, s ad angulos obliquos, vt hîc contingir directionis, quae sint brachij &EG trahentibus, illarum vires inuein F &G, per pendula DF nientur ex lineis rectis à librę, seu vectis centro B super directionis lineas perpendiculariter ductis, quales sunt lineae BK &BI, quae demonstrant illas potentias viribus, vti iam dictum est, aequalibus agere. Quâ etiam figura ostenditur potentiam M trahentem librae ED brachium BD per lineam directionis DM, aequalem esse potentiae N brachium idem per pendulum DN trahenti, ob angulos linearum directionis aequales. Quod si brachia librae fuerint inaequalia, &non in directum posita, &lineae directionis brachijs obliquae, vt contingit in figura sequente, eodem modo procedendum; sit enim librae centrum A, cu ius brachia CA, AB: lineae directionis CE, &BF; potentiae FE; &super illas directionis lineas ducantur ab A centro lineae perpendiculares, videlicet perpendicularis AB super FB in G productam, &perpendicularis AD super EC. Hoc enim posito, vt AD ad AG, ita potentia F sit ad potentiam E, &erunt illae potentiae aequilibres, hoc est aequè prement brachia CA, AB. Vti notandum potentiam E trahentem brachium A C tantum dem efficere super brachium AC, quantum facit potentia F super brachium librae AB, vel AG, quandoquidem potentia &directionis linea, atque centro librae immotis manentibus, nil interest quale sit brachium à librae centro ad lineam directionis; vnde fit vt in figura praecedente H potentia aequè premat brachium BE, ac BI brachium, &potentia Daequalis potentiae G aequè premat, vel trahat librae GF brachium BF, ac potentia D brachium BK librae CK.