Latin
PROPOSITIO V
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 20-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm autem librae brachia possint incuruari, quae circularia librae brachia spectant, intelliges ex sequente figura, in qua terrae diameter AL, AP baculus, cui libra Pab, vel PhRTXZ. AQSVY innititur; quae libra si perficiat circunferentiamvsque ad punctum &,absque fulcro PA sustinebitur, &pontis in aëre sublati imaginem absque fulcris in animum inijciet. Si verò librae brachia maiora sint quadrantibus circum ferentiae, qualia sunt brachia PZ, &PY, prement quidem centrum P, sed illud eleuan do, non deprimendo: vnde fa P. constat pondus super P centrum longè aliter, quàm super brachia PBR, &AQS, &c. ponderare. Quae tamen potentiae, seu pondera si per lineas lineae PL parallelas traherent, &non ad vllum centrum grauium tenderent, vbicûmque brachiorum siue rectorum, siue curuorum applicarentur, aequè centrum Ponerarent, seu premerent, ac si centro soli P incumberent. Licet verò ad centrum contendant, aequè ponderabunt in librae curuae, ac in rectae brachijs, per quorum puncta eaedem transierint di rectionis lineae, vti videre est in libra recta mn, &in libra IK, quarum centrum h, cùm enim IKn &lim sint eaedem lineae directionis; quibus brachia hm &hi, &hn &hK potentiae trahunt, centrum h aequaliter premetur. In dextra figura, oap libra curua, quam si potentiae o &p hinc inde lineis sa lineae parallelis trahant, se totis prement fulcimentum a; si versus terrae centrum q tendant, nil centrum a patietur. Si denique centrum grauium sit in s, prement quidem a brachia a p& 40, sed minus quàm si per lineas sa lineae parallelas agerent.