Latin
PROPOSITIO V
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
In maiori verò libra curua PXPV, cùm pondera, seu potentiae YZ infra semicircunferentiam descendant, tantundem repriment &in sublime impellent QR potentias, quantum ab ijsdem QR po tentijs brachia librae PQ &PR deprimebantur, &versus centrum D impellebantur. Suppono enim arcus ZX, &YV aequales esse arcubus XR, &VQ. Quòd si librae brachia PX &PV nullius sint ponderis, rigida tamen intelligantur, vt flecti nequeant, poten tiae V &X contendent ad D centrum, &tota libra manebit in aëre, neque Pfulcimento egebit. Vnde constat omnia pondera dispersa per totam semicircunferentiam VPX in punctis notatis, vel in quibusuis alijs aequaliter inter se distantibus, eò minus libram illam semicircunferentialem premere, quò in maiorem semicircunferentiae partem diuisa fuerint.