Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 21-3
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. CVm in hac figura contigerit describi plures lineas circulum AKLI diuidentes, &inter se parallelas, qui quidem circulus refert terrae per centrum sectae planum, hasce lineas &puncta ABC, &c. explicemus, quemadmodum vectem &cde, cui duo pondera &,&ge appenduntur. Supponamus igitur, quod multi censent probabile, grauitatem cor porum nil aliud esse quam terrae tractionem, siue mutuam, qualis est inter magnetem &ferrum, siue terrae solius. Sitque centrum terrae D, &virtus tractiua grauium aequaliter per omnes terrae partes diuisa, corpus autem P extra terram intelligatur. Ductâ diametro IK per centrum D, vt terra in duas partes aequa lis virtutis diuidatur, aliae lineae FE &GH parallelae ducantur, quae terrae partem IAK in partes inaequales diuidant; quibus positis corpus P totis terrae subiectae viribus attrahetur, cumque iter à P ad D liberum intelligi debeat, ad puncta AB, C perueniet, cùm terrae pars GLH sit fortior, vtpote maior, sed quò propiùs ad centrum accesserit, eò minus trahetur, donec aequis hinc inde viribus trahente terrâ parte ILK, &retrahente parte lAK cogatur corpus P quiescere in centro D. Qua verò ratione corporis Pminuatur pondus, aut terrae vis tractoria in quolibet puncto ABC, &c quemadmodum certum est non in ea ratione qua sunt inter se lineae DC, DBDA, &DP, ita difficillimum est eam rationem definire, cùm ne quidem ratio segmentorum AEF, AGH; &AIK nota sit. Quod autem de parte superiore trahente IAK dictum est, idem de parte inferiore ILK dicendum; quae quidem partes neque sunt pro priè loquendo superiores vel inferiores, cùm haec nomina nostris solùm vsibus seruiant.