Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
Superest vectis &e, in quoe terrae centrum rursus intelligatur, sitque linea coniungens pondera inflexibilis &absque pondere, quaeritur à multis quem situm illa pondera res pectu centri C habitura sint. Qui centrum grauitatis duo rum corporum inflexibili, linea iunctorum, putant versus terrae centrum eodem modo ac penes nos in terrae circunferentia, in qua degimus, spectandum esse, credunt punctum d, quod est centrum grauitatis praedictorum corporum, aut vectis, fV. seu librae illa coniungentis, cum centro grauium e coie l0 turum. At verò cùm nesciamus an grauitas in ipsis corporibus resideat, &quodlibet corpus aequè videatur ad centrum commune grauium contendere, sciri nequit num illa corpora, vti sunt in hac figura, hoc est aequaliter à centro communi: distantia, mansura sint; anpotiùs efg corpus corpore &majus ad e propiùs accedet, donec d coeat cum e; an denique corpus fg etiam vltra e sit ascensurum; vt pars gf, quâ, ex hypothesi, pondus eg superat pondus &,se teneat ex parte &intra corpus &¢rumc, vt rursus fiat aequilibrium, quo ponderis moles aequalis vltra, citráque punctum è extetQuibus adde corpus eò minus grauitare, quò maiorem circumferentiae partem per praedictum corpus transeuntem &circa commune centrum, descriptam occuparit, vt ex dictis constat.