Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 28-3
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea ductae lineae BL &DK lineae CA perpendiculares ex B &D punctis, sunt inter se aequales; &rectangulum CI, BA est etiam ęquale rectangulo BL, CA, positâ siquidem CA trianguli AB C base, BL erit altitudo; facta verò BA eiusdem trianguli base, erit illius altitudo CI. Deinde rectangulum GCDA aequale est rectangulo KD CA. Et quoniam BL &KD aequales sunt, rectangulum CIBA aequale est rectangulo CGDA. Vt igitur DA ad BA, ita CIad CG, At pondus in B est ad pondus in D vt CI ad CG, est ergo vt DA ad BA. Hincque sequitur centrum grauitatis, duorum ponderum lineâ BD iunctorum non esse in puncto C, sed inter C &D, exempli gratia in puncto R, cui lineam angulum BAD in duas partes aequales diuidentem occurrere suppono. His enim ita positis, BR est ad RD, vt AB ad DA: quapropter B &D pondera puncto R fulciri debent, vt eò loci faciant aequilibrium. Si verò linea BD minus inclinetur, vel pondera distent alites aut magis super horizontem erunt ab alio puncto vt aequipondeà terrae centro, sustinenda grauitatis sphaerae non esse in illius merent, atque adeo centrum dio, hoc est non coire cum centro magnitudinis, sed paulò inferiùs, in linea quae rectà fertur ab isto centro magnitudinis ad centrum terrae concludendum est.