Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 36-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quam vectis speciem trochlea referatur; &trochlearum quolibet orbiculorum numero instructarum vires explicare. UIt primùm in trochlea dextra figurae istius punctum N funem suOstinens, qui orbiculis E &DL circumuolutus à manu, vel potentia in K detineatur, quae pondus M sustineat, elarum est potentiam in L, vel in K subduplam esse debere ponderis M, adeo ut orbiculus E sit inutilis; si enim clauo K funis alligaretur, potentia in D, vel E non minus esset subdupla. Itaque potentia in K potentiae in N aequalis est. Cùm autem funis circa duos orbiculos trochleae sinistrae circumducitur, ita ut orbiculo inferiori CD pondus A sustinenti in puncto G alligetur, potentia in B subtripla est ponderis A: est enim funis in Lvt potentia sustinens or biculum, ac si esset in eius centro, &Mpotentia, ac si esset in C, vt sit diameter CD vectis, cuius fulcimentum D; pondus A à duabus potentijs in C &Ipositis sustentatum. Similiter FE diameter trochleae superioris est alter vectis; cuius fulcimentum in H, quapropter funis FG aequè sustinet ac funis ED, &CD potentiae sunt inter se aequales, hoc est potentiae in E &D applicatae, &earum alteri potentia F sustinens in G pondus A aequalis est. Quapropter tres illae potentiae sunt ad Apondus vt 3 ad I, &vnaquaeque tertiam illius partem sustinet. Potest etiam D statui fulcimentum vectis CID, vt in C potentia, &pondus in I. Iam verò in figura dextra sequente, si FE &GH orbiculis, qui praecedentibus similes sunt, tertius orbiculus DC addatur, funisque EH ei circumducatur per DC donec ad B perueniat, potentia in B eadem erit ac in H, hoc est, vt ante, ponderis A subtripia, nec enim funis HDCB quidquam addit potentiae: sed neque etiam motus ponderis ab illo fune retardatur, cùm potentia in B trahens pondus A aequali tempore ad eandem altitudinem tollat ac potentia in E vel H.