Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 555
Unproofread scanNot analysed yet
OPTICAE Si radij plus 42. gradibus intra corpus crystalli super vnam eius superficiem inclinati eam penetrare nequeant, possint tamen reflecti, vmbrae contra Solem proiici poterunt. XI. Radij penetrando linearem angulum prismatis ex triangulo aequilatero vitreo, vel crystallino formati iucundissimos colores iridis producent: si verò vitrei corporis angulus inter oculum, &visibile positus rectus fuerit, non transmittet radios visiles ad oculum. XII. Prismatis angulo supino quae sunt, videntur supra, prono infra, dextro dextra, sinistro sinistra. XIII. Licet punctum quodlibet lucidum vel coloratum radiet in orbem, cùm tamen diameter instrumenti dioptrici nullam habet sensibilem proportionem cum praedicti puncti distantia, radij extrema dioptrici contingentes paralleli censentur: quorum vnicus occurrenti superficiei curuae perpendicularis esse potest. XIV. Radij puncti visibilis propinqui diuergentes, plurium verò punctorum conuergunt ad centrum oculi, vel lentis vitreae, siue crystallinae; quae vel conuexa est, vel concaua, vel mixta: &quae duplicem habet magnitudinem, nempe corporis, &figurae: iuxta quam dicitur esse parua, vel magna pars circuli, vel sphaerae: quo verò minor est circulus, eo conuexitas, &concauitas maior est, &contra. XV. Radii paralleli incidentes in lentem conuexam portionis minoris quàm go graduum perpendiculariter obiectam, concurrunt cum radio perpendiculariter incidente post sesquidiametrum sphaerae circiter qui si paralleli, &perpendiculares penetrent planam basim praedictae lentis inuersae, intra superficiem conuexam concurrent cum perpendiculari radio, ferè diametro conuexitatis, . XVI. Si radij intra praedictum corpus non sint paralleli, sed versus densum conuexi terminum conuergant, in breuiori distantia à conuexo, quàm est diameter conuexitatis, ad punctum concurrent: at si punctum radians propius fuerit conuexo, diametro conuexitatis, radij puncti illius refracti diuergent in corpore denso. ὴν τα eae. Radij ex vno radiante puncto paralleli in lentem vitream vtrimque andes M, M Eine etiam recedenen