Latin
Incipit Liber, Chapter 6
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Delectat autem quod subnectis: «Non corporum semina, sed morum vitia persequentem. »Tamquam jubeas potius quam doceas nullum esse mortuum, neque mori, nec moriturum, nisi qui Adae praevaricationis exstiterit imitator. Non pudeat tantae vanitatis? Itane nullus fuit, vel est futurus, vel est, saltem secundum magistri tui Pelagii definitionem, quae a te tot libris defensa est, qua ambo decernitis, «posse hominem esse sine peccato, et facile Dei mandata servare? »Ut ergo dicebamus, vel secundum vos ipsos, nullus fuit per tot saecula, qui, alienus hujus vestrae imitationis inventus, hanc in se Adae poenam non mereretur excipere, quam dicis «praevaricationis ultricem, et quae non semina, sed morum vitia jussa est persequi. »Et certe hi quos dicitis «posse esse sine peccato, et facile Dei mandata servare, »esse sine vitiis debent. Postremum tot millia infantium absque vitio ullo secundum vos nascuntur, nati sunt, atque nascentur. Cur itaque hac [Baluz. haec], quae judicii severitate illata est ultrix praevaricationis [Baluz, om. praevaricationis], morte plectuntur, quam nec causa sua secuta est, nec, ut dicis, transiit in quemquam c ipsorum?