Latin
1.35 to 1.38
Marko Marulić, De humilitate 1.35-38
Unproofread scanNot analysed yet
Proprium enim bonitatis diuinę est misereri et parcere, misereri peccatoribus, parcere poenitentibus, pertinaces autem et sine fine peccare intendentes poena, quę finem non habet, punire. Non est itaque iustus, qui hominem in delictis pereuntem cernens negligit, dummodo illum corripiendo et monendo possit a periculo liberare. Deserit enim primam ac potissimam iustitię partem, quę est erga proximum dilectionis et charitatis. Idem Dominus filiam cuiusdam principis uiri mortuam suscitaturus deridebatur, quia eam non mortuam esse, sed dormire responderat. Dormiebat enim illi soli, quę aliis omnibus mortua erat. Iussit ergo, ut surgeret, et ueluti a somno excitata statim exurrexit. O admirandam Domini nostri humilitatem nec minus mirabilem pietatem! Qui mortuos faciebat reuiuiscere, passus est a uiuentibus derideri, et dum saluare uel unum hominem pergit, a multis ludibrio haberi sustinuit. Pręterea, licet omnis iniuria molestior sit, quę ab iis infertur, qui nobis cognatione aliqua coniuncti sunt, quam quę ab alienis irrogatur, et hanc tamen nobis in exemplum pati uoluit Dominus noster. Nam in Marco est scriptum, quod Iesus de monte descendens cum apostolis ingressus est domum conuenitque illic tam frequens turba*, ut non esset refectioni locus. Et cum —inquit —audissent sui, exierunt tenere eum. Dicebant enim, quoniam in furorem uersus est. Suos appellat Euangelista, uel qui ex eadem tribu erant uel ex eadem familia, Iudeos. Hi igitur uincire** eum quasi furiosum parabant, ut sequentium eum animos auerterent. Tantum odii in illum propinqui quoque conceperant. Quos Ioannes Iudeorum more fratres eius nuncupat, cum ait: Neque enim fratres eius credebant in eum. Et quoniam magni liuoris unum propositum est, quicquid dixeris, quicquid egeris, non uirtuti dare, sed uitio uertere, de talibus queritur in Mattheo et in Luca ipse Dominus: Venit Ioannes —inquit —neque manducans neque bibens, et dicitis: Demonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: Ecce homo uorax et potator uini, publicanorum et peccatorum amicus. Conuincit eos in diuersę uitę sanctos iniusti iudicii. Si enim asperius uiuendi modus displicet in Ioanne, cur in Filio hominis communis reprehenditur? Si nec uinum nec siceram bibens et locustas tantum ac mel siluestre comedens demonium habet, quare pane ac uino utens homo uorax et ebrius dicitur? Si in solitudine habitans quasi Sathanę filius reputatur, quare Christus cum hominibus conuersatus ueluti peccatorum fautor habetur? Ex quo quidem satis patet nullum uitę sanctioris propositum apud scelestos homines laudis habere locum, sed detractionis. Detrahunt ieiunanti, cauillantur comedentem, et dum uitiis suis fauent, uirtutis cultores linguę procacitate lacessunt. Hinc est, quod Iudei nullo placati Christi miraculo, murmurabant de illo —Ioannes ait —eo quod dixisset: Ego sum panis uiuus, qui de cęlo descendi. Nihil ergo, quod ad diuinitatem eius referri posset, admittere poterant, quanuis multa etiam ab eo fieri conspicerent, quę supra uim humanam erant, et nulli nisi Deo factu possibilia esse noscerentur. Quin etiam pati non poterant, quod a plebe laudaretur atque honoraretur. Iccirco lege publice lata cauerant, ut, siquis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Non satis ergo illis fuit, quod ipsi non crederent, alios quoque, ne illum confiteantur, propositę poenę terrore coercebant.