Latin
1.16.1 to 1.16.11
Marko Marulić, Evangelistarium 1.16.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si in fortibus censeri cupimus, pręter iam dicta hominum rumusculos et famę mundanę blandimenta ne aucupemur. Siquid benefeceris, notum esse ei sat est, qui fidelium hominum benefacta ęternę beatitudinis mercede compensat. Inanem autem gloriam semper fugiendam esse |Saluator noster et exemplo monstrauit |et pręceptis docuit. Descendens de monte leproso mundato iniunxit, ne cui diceret. In hoc instruens |oportere nos quidem beneficos esse erga proximum |et tamen laudationes hominum non quęrere. Duobus quoque cęcis, cum redintegratis oculis uisum eis contulisset, comminatus dicitur, ut cauerent ne quis sciat. quanuis euangelista subiungens dicat: Illi autem exeuntes (in domo enim sanati fuerant) diffamauerunt eum in tota terra illa. Ex quo discimus beneficia quę contulimus tacere quidem, quę autem recepimus prędicare. ut in altero ostentatio, in altero uitetur ingratitudo. Iccirco cęci isti post acceptam sanitatem |ne iussi quidem silentium tenere potuerunt. neque tamen ob hoc reprehenduntur. quia et Dominus ideo iussit ut doceret humilitatem, et illi ideo non obedierunt, ne magis ingratitudine offenderent. Iterum gloriam hominum minime appetendam esse ostendens, cum multos aduersa ualitudine uariis-que morbis oppressos pristinę sanitati restituisset, pręcepit eis (ut Mattheus ait) ne manifestum se facerent. Quanquam enim non possumus non esse manifesti, quoties erga plurimos pietate liberalitate-que utimur, nulli tamen alii |nisi soli Deo hoc quod pro eius amore pręstamus, notum fieri |cupere debemus. Quemadmodum in iis qui graui morbo liberati sunt, sanitas latere non poterat, et tamen ipse qui eam induxit medicus, quasi latere posset, ne uulgaretur imperauit. testatus bona quidem omni loco omni tempore facienda esse, non tamen ideo ut alii sciant, sed ut obsequium pręstetur Deo, qui ea fieri pręcipit |ad suam non ad hominum gloriam, ut eam mercedem, quam nemo alius pręstare potest, ab ipso recipere mereamur.